Pultem Punicam sic facito
Pultem Punicam sic coquito: libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum
purum, eo casei recentis p. III, mellis p. S, ovum unum: omnia una bene permisceto. Ita insipito in aulam novam.
M. P. Cato, De Agri Cultura, 85
Mustaceos sic facito
Mustaceos sic facito: farinae siligineae modium unum musto conspargito; anesum, cuminum, adipis p. II,
casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et, ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.
M. P. Cato, De Agri Cultura, 121
C. PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.
Heus tu! promittis ad cenam, nec venis? Dicitur ius: ad assem impendium reddes, nec id modicum. Paratae erant
lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis
quae perit in ferculo), olivae, betacei, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Audisses comoedos vel lectorem vel
lyristen vel (quae mea liberalitas) omnes. At tu apud nescio quem ostrea vulvas echinos Gaditanas maluisti. Dabis poenas,
non dico quas. Dure fecisti: invidisti, nescio an tibi, certe mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus risissemus
studuissemus! Potes adparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius. In summa experire, et nisi postea
te aliis potius excusaveris, mihi semper excusa. Vale.
Plinius Minor, Epistulae, 1, 15
Pullus fusilis
Pullum sicuti liquaminatum a cervice expedies. Teres piper, ligusticum, gingiber, pulpam caesam,
alicam elixam, teres cerebellum ex iure coctum, ova confringis et commiscis, ut unum corpus efficias. Liquamine
temperas et oleum modice mittis, piper integrum, nucleos abundantes. Fac impensam et imples pullum vel porcellum,
ita ut laxamentum habeat.
Similiter in capo facies. Ossibus eiectis coques.
Apicius, De Re Coquinaria, 6, 8, 14