SEPTIMANAE LATINAE EUROPAEAE


INDEX:


COQUINA ROMANA

Pultem Punicam sic facito

Pultem Punicam sic coquito: libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis p. III, mellis p. S, ovum unum: omnia una bene permisceto. Ita insipito in aulam novam.

M. P. Cato, De Agri Cultura, 85


Mustaceos sic facito

Mustaceos sic facito: farinae siligineae modium unum musto conspargito; anesum, cuminum, adipis p. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et, ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.

M. P. Cato, De Agri Cultura, 121


C. PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.

Heus tu! promittis ad cenam, nec venis? Dicitur ius: ad assem impendium reddes, nec id modicum. Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo), olivae, betacei, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Audisses comoedos vel lectorem vel lyristen vel (quae mea liberalitas) omnes. At tu apud nescio quem ostrea vulvas echinos Gaditanas maluisti. Dabis poenas, non dico quas. Dure fecisti: invidisti, nescio an tibi, certe mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus risissemus studuissemus! Potes adparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius. In summa experire, et nisi postea te aliis potius excusaveris, mihi semper excusa. Vale.

Plinius Minor, Epistulae, 1, 15


Pullus fusilis

Pullum sicuti liquaminatum a cervice expedies. Teres piper, ligusticum, gingiber, pulpam caesam, alicam elixam, teres cerebellum ex iure coctum, ova confringis et commiscis, ut unum corpus efficias. Liquamine temperas et oleum modice mittis, piper integrum, nucleos abundantes. Fac impensam et imples pullum vel porcellum, ita ut laxamentum habeat.
Similiter in capo facies. Ossibus eiectis coques.

Apicius, De Re Coquinaria, 6, 8, 14


NEXUS:


© Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt am Main 2011
Vorsitzender: Thomas Gölzhäuser, Chattenhöhe 5, D-35630 Ehringshausen
E-Mail: info@septimanalatina.org


Si vis membrum SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM fieri, tange quaeso iconem!


Legal disclaimer:
Mit Urteil vom 12. Mai 1998 hat das Landgericht Hamburg entschieden, dass man durch die Ausbringung eines Links die Inhalte der gelinkten Seite ggf. mit zu verantworten hat. Dies kann, so das LG, nur dadurch verhindert werden, indem man sich ausdrücklich von diesen Inhalten distanziert.
Aus rechtlichen Gründen distanzieren wir uns hiermit ausdrücklich von allen Inhalten der Seiten, auf die die Links dieser Internetpräsentation führen und machen uns diese Inhalte nicht zu eigen. Diese Erklärung gilt für alle angezeigten Links und für alle Inhalte der Seiten, zu denen die Links führen.