SEPTIMANAE LATINAE EUROPAEAE


INDEX:

Google+


DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS

SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM finis principalis est omnes amicos linguae Latinae in unum locum coniungere, ut virtutem colloquiorum Latinorum experiantur. Septimanae Latinae praecipue iuvenibus destinatae sunt, praesertim cum linguam Latinam non solum scientiae sed etiam communicationi modernae inter nationes aptam esse opinemur. Hacpropter discipulos, studiosos, magistros amicosque linguae Latinae totius orbis terrarum invitamus.
Cursu unius Septimanae Latinae cum novis amicis aliarum nationum Latine colloqui poteris. Linguam Latinam usui cottidiano aptam videbis, qua ludis, delectamentis aliisque oblectamentis uti poteris. Linguam Latinam non solum scientifici sed etiam cottidiani colloquii vehiculum esse monstrabimus speramusque novum parare aditum ad cultum civilem Romanum atque Europaeum.

Omni fere anno stipendia specialia discipulis studentibusve offerre possumus, qui expensa et itineris et ipsius Septimanae Latinae ferre non possint alioque modo Septimanae Latinae interesse nequeant. Si quidem talibus condicionibus prohiberis, fac nobis quaeso certiores, ut videamus quid faciendum sit.
Omnis Septimana Latina Europaea scholas linguae Latinae vivae continet aliaque delectamenta Latina velut coquinam Romanam, ludos scaenicos, musicam, excursiones et alia. Una septimana multas habebis occasiones Latine loquendi amicosque novos ex aliis regionibus cognoscendi.

DE DOMO IOHANNIS

Plerique participes Septimanarum Latinarum Amoeneburgensium in domo Iohannis manebunt, ubi etiam coquina Romana aliaque delectamenta instituentur.

Domus Iohannis conclavia duorum lectorum uniusque lecti et tres epulationes cottidianas offert. Participes in conclavibus duorum lectorum habitare solent, cum unius lecti cubicula pauca tantum sint.

HISTRIONUM COETUS SEPTIMANARUM LATINARUM

Ubi sonus linguae Latinae melius percipitur quam in theatro? Coetus noster histrionum omni Septimana Latina denuo componitur.

DE COQUINA ROMANA

Coquina Romana inde ab initio elementum magni momenti Septimanarum Latinarum Amoeneburgensium erat. Praecepta Romana experiri simulque Latine colloqui vitam Romanam nobis melius ante oculos ponit quam solum textus legere antiquos.

Librum Apicii praeceptorum coquinariorum Romanorum, quo utimur, Robertus Maier - unus ex fundatoribus Septimanarum Latinarum - Latine et Theodisce edidit. Haec editio divulgata est a domo editoria Reclam anno MDCCCCLXXXXI.

MUSICORUM COETUS SEPTIMANARUM LATINARUM

Musica in Septimanis Latinis Europaeis multum valet. Coetus musicorum noster ante aliquot annos formatus est, cum multi iuvenes instrumenta musica ad unam ex primis Septimanis Latinis apportavissent.

Concentum finalem instituere coepimus, qui eventus tunc elementum satis magni momenti Septimanarum Latinarum nostrarum factus est.

Septimanis Latinis praeteritis coetus noster musicorum usque 20 musicos cantatrices cantatoresque habuit.

EXCURSIONES SEPTIMANARUM LATINARUM

Intra Septimanas Latinas excursio unius diei fieri solet, qua monumenta vel oppida maioris momenti visimus.

Annis praeteritis oppida Marburgum, Cassellam, Fritzlar, Fuldam visimus. Scilicet monumenta quoque magni momenti in ipso oppido visere solemus.

PARTICIPES SEPTIMANARUM LATINARUM

iuvenes, adulti, seniores ex diversis regionibus orbis terrarum confluunt. Inter Septimanas Latinas cognosces discipulos, studiosos, magistros, alios, qui Latinitatem oblectamenti causa colunt, professores universitarios, poetas Latinos, musicos variarum nationum.


NEXUS:


© Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt am Main 2011
Vorsitzender: Thomas Gölzhäuser, Chattenhöhe 5, D-35630 Ehringshausen
E-Mail: info@septimanalatina.org


Si vis membrum SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM fieri, tange quaeso iconem!


Legal disclaimer:
Mit Urteil vom 12. Mai 1998 hat das Landgericht Hamburg entschieden, dass man durch die Ausbringung eines Links die Inhalte der gelinkten Seite ggf. mit zu verantworten hat. Dies kann, so das LG, nur dadurch verhindert werden, indem man sich ausdrücklich von diesen Inhalten distanziert.
Aus rechtlichen Gründen distanzieren wir uns hiermit ausdrücklich von allen Inhalten der Seiten, auf die die Links dieser Internetpräsentation führen und machen uns diese Inhalte nicht zu eigen. Diese Erklärung gilt für alle angezeigten Links und für alle Inhalte der Seiten, zu denen die Links führen.