SEPTIMANAE LATINAE EUROPAEAE


INDEX:

Google+


INSCRIPTIO AD SEPTIMANAM LATINAM EUROPAEAM XXXV AMOENEBURGI

Septimana Latina Europaea XXXV Amoeneburgi prope Marburgum in Germania a die XXIX m. Iulii ad diem V m. Augusti anno MMXVII
Septimana Latina Europaea XXXV incipiet die Saturni XXIX mensis Iulii hora IV post meridiem et finem habebit die Saturni V mensis Augusti hora II post meridiem. Habitabis in Domo Iohannis (Johannes-Haus), D-35287 Amöneburg prope Marburgum (Marburg - Hessen / Germania). Te rogamus, ut pretium inscriptionis 100 Euronum (discipuli/studentes: 60,- Euronum) usque ad diem XV mensis Iunii anno MMXVI in computum argentarium infra scriptum transferas:
Europäische Lateinwochen e.V.
D-60529 Frankfurt am Main
Postbank Frankfurt a.M.
IBAN: DE48 8601 0090 0982 8969 06
BIC/SWIFT: PBNKDEFF
Pretium 295 Euronum pro mansione et victu (330 Euronum pro cubiculo unius lecti) post adventum moderatoribus solvendum erit. Habitatio in domo Iohannis erit in conclavibus duorum lectorum. Pauca tantum sunt cubicula unius lecti. Mitte quaesumus hanc formam impletam quam primum ad:
Thomas Gölzhäuser
Chattenhöhe 5
D-35630 Ehringshausen
(Si vis imprimere hanc inscriptionem et mittere cursu publico, tange quaeso iconem)
Forma inscriptionis tuae accepta tibi confirmationem mittemus tibique plura de Septimana Latina deque itinere nuntiabimus.


FORMA INSCRIPTIONIS IN LINEA

Me Septimanae Latinae Europaeae XXXV Amoeneburgi a die XXIX mensis Iulii ad diem V mensis Augusti anno MMXVII futurae inscribere volo. Pretium inscriptionis 100 Euronum (discipuli/studentes: 60,- Euronum) usque ad diem XV mensis Iunii anno MMXVII in computum argentarium supra scriptum transferam.
Nomen:
Via:
Num.Civ.:
Civitas:
Natio:
inscriptio electronica:
Numerus telephonicus:
Quot annos Latine didicisti?
Aetas:
Desiderasne conclave duorum lectorum an unius lecti? concl. duorum lectorum  concl. unius lecti  extra  (Si in animo habes alio in deversorio manere, elige quaeso "extra")
Nuntius:
Pretium inscriptionis:    Pretium inscriptionis 100 Euronum (discipuli/studentes: 60,- Euronum) usque ad diem XV mensis Iunii in computum argentarium supra scriptum transferam.
   
     


NEXUS:


© Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt am Main 2011
Vorsitzender: Thomas Gölzhäuser, Chattenhöhe 5, D-35630 Ehringshausen
E-Mail: info@septimanalatina.org


Si vis membrum SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM fieri, tange quaeso iconem!


Legal disclaimer:
Mit Urteil vom 12. Mai 1998 hat das Landgericht Hamburg entschieden, dass man durch die Ausbringung eines Links die Inhalte der gelinkten Seite ggf. mit zu verantworten hat. Dies kann, so das LG, nur dadurch verhindert werden, indem man sich ausdrücklich von diesen Inhalten distanziert.
Aus rechtlichen Gründen distanzieren wir uns hiermit ausdrücklich von allen Inhalten der Seiten, auf die die Links dieser Internetpräsentation führen und machen uns diese Inhalte nicht zu eigen. Diese Erklärung gilt für alle angezeigten Links und für alle Inhalte der Seiten, zu denen die Links führen.