SEPTIMANAE LATINAE EUROPAEAE


INDEX:

Google+


LIBRI NOSTRI LATINI

Cursus noster novus vivae linguae Latinae, cui titulus est SEPTIMANA LATINA, e libro crevit, qui PIPER SALVE appellatur. Textus SEPTIMANAE LATINAE adaptati, in novum ordinem redacti, renovati sunt. Additae sunt exercitationes, vocabulorum indices emendati sunt. SEPTIMANA LATINA ex duabus partibus constat, quarum una alteram complet, ut singularis adhiberi neutra possit. Ambae partes a domo editoria Lindauer Monachensi anno MMXII divulgatae sunt.

Septimana Latina: Pars I textus et imagines continet.

ISBN: 978-3874884358

[eme ab edupublish.com]

[eme ab Amazon.de]

[eme a lehmanns.de]

SEPTIMANA LATINA - Pars 1 apud edupublish.com vel apud domum editoriam Lindauer vel apud alios bibliopolas invenitur.

Septimana Latina: Pars II exercitationes, grammaticam, indices vocabulorum continet.

ISBN: 978-3874884365

[eme ab edupublish.com]

[eme ab Amazon.de]

[eme a lehmanns.de]

SEPTIMANA LATINA - Pars 2 apud edupublish.com vel apud domum editoriam Lindauer vel apud alios bibliopolas invenitur.


Apicius, De re coquinaria: Liber praeceptorum coquinariorum, quo utimur, Apicii liber de re coquinaria est, qui anno MDCCCCXCI a Roberto Maier versione bilingui Latina Theodisca editus et a domo editoria Reclam divulgatus est.

ISBN: 978-3150087107 [eme ab Amazon.de]

Liber de Coquina: Hic liber coquinarius mediaevalis a Roberto Maier editus anno MMV divulgatus est.

ISBN: 978-1542486637 [eme ab Amazon.com]

Visuelles Wörterbuch Latein-Deutsch: Lexicon Visuale domus editoriae Dorling-Kindersley a Roberto Maier translatum et anno MMX divulgatum est.

ISBN: 978-3831090914 [eme ab Amazon.de]

PIPER SALVE: Liber noster textuum, cui nomen PIPER SALVE, primis decem annis Septimanarum Latinarum Europaearum compositus est. PIPER SALVE a moderatoribus primarum Septimanarum Amoeneburgensium scriptus et a domibus editoriis Klett et ELI anno MDCCCCXCVIII divulgatus est.

ISBN: 978-3126145008 [divenditus]

Unvergängliches Leben: In hoc libro Latino cum translatione Theodisca a Mechtilde Hofmann anno MMIV apud context-verlag edito, Augustinus ad epistulam Floriae respondet, quam antea Jostein Gaarder divulgaverat.

ISBN: 978-3924072377 [eme ab Amazon.de]

Orbis Sensualium Pictus: Haec nova editio Orbis Sensualium Picti a Johanne Amo Comenio compositi ab Uvio Fonticola anno MMXI cum domo editoria Friedrich Verlagsmedien parata est.

ISBN: 978-3937446295 [eme ab edupublish.com]

Latein für Eltern: Robertus Maier hanc parvam introductionem in linguam Latinam pro parentibus composuit, quorum filiae filiique in schola linguam Latinam discere incipiunt. Divulgata est anno MMVIII a domo editoria C. C. Buchners.

ISBN: 978-3766154743 [eme ab Amazon.de]

Gehirnjogging Latein: Hic liber exercitia continet, quibus scientia linguae ludendo augetur et memoria exercetur. Ab Uvio Fonticola pro lingua Latina compositus anno MMXII a domo editoria Hueber divulgatus est.

ISBN: 978-3194079311 [eme ab Amazon.de]

Römisches Kochbuch: Hic novus liber de arte coquinaria praecepta Apicii Catonis aliorumque continet, quae quantitatibus additamentorum methodoque additis facile in culina hodierna praeparari possint. Liber in lucem editus est a domo editoria Philipp Reclam jun. anno 2015.

ISBN: 978-3150110195 [eme ab Amazon.de]


NEXUS:


© Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt am Main 2011
Vorsitzender: Thomas Gölzhäuser, Chattenhöhe 5, D-35630 Ehringshausen
E-Mail: info@septimanalatina.org


Si vis membrum SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM fieri, tange quaeso iconem!


Legal disclaimer:
Mit Urteil vom 12. Mai 1998 hat das Landgericht Hamburg entschieden, dass man durch die Ausbringung eines Links die Inhalte der gelinkten Seite ggf. mit zu verantworten hat. Dies kann, so das LG, nur dadurch verhindert werden, indem man sich ausdrücklich von diesen Inhalten distanziert.
Aus rechtlichen Gründen distanzieren wir uns hiermit ausdrücklich von allen Inhalten der Seiten, auf die die Links dieser Internetpräsentation führen und machen uns diese Inhalte nicht zu eigen. Diese Erklärung gilt für alle angezeigten Links und für alle Inhalte der Seiten, zu denen die Links führen.